monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > sectio 54 > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 44, 18
Virga directionis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Vide virgam directionis, Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Accede ad istam virgam, sit tibi rex Christus: regat te virga ista, ne frangat te. Virga enim ferrea est illa, inflexibilis. Et quid dictum est? Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos . Alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales. Ergo accede ad istam virgam. Quid in ea times? Haec est tota virga: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Quid times? Sed forte iniquus eras: audis enim regem tuum, quia odit iniquitatem, et times. Est quod facias. Quid odit? Iniquitatem: numquid te? Sed in te est iniquitas? Odit illam Deus, oderis et tu: ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si odisti quod odit. Ita et amabis quod amat. Displiceat in teipso tibi iniquitas tua, et placeat tibi creatura ipsius. Homo enim es iniquus. Duo dixi nomina; duo nomina, homo et iniquus: in istis duobus nominibus unum est naturae, alterum culpae; unum tibi Deus fecit, alterum tu fecisti: ama quod Deus fecit, oderis quod tu fecisti, quia et ipse hoc odit. Vide quomodo iam illi incipias coniungi, cum odisti quod odit. Peccatum puniturus est, quia virga directionis est virga regni ipsius. Sed non puniat peccatum? Sed non potest. Puniendum est peccatum: si puniendum non esset, nec peccatum esset. Praeveni illum: non vis ut ipse pumat, tu puni. Ideo enim adhuc ipse parcit, differt, tenet manum, arcum intendit, hoc est minas . Clamaret tantum feriturum se, si vellet ferire? Differt ergo manum a peccatis tuis: tu noli differre. Converte te ad punienda peccata tua, quia impunita esse peccata non possunt. Puniendum ergo erit, aut a te, aut ab ipso: tu agnosce, ut ille ignoscat. Attende exemplum in illo psalmo poenitentiae: Averte faciem tuam a peccatis meis . Numquid dixit, A me? Alio enim loco aperte dicit: Ne avertas faciem tuam a me . Ergo, Averte faciem tuam a peccatis meis: nolo videas peccata mea. Quia videre Dei, animadvertere est. Ideo et iudex quod punit, animadvertere dicitur, id est, animum illuc advertere; intendere utique ad puniendum, quia iudex est. Sic est et iudex Deus. Averte faciem tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli avertere, si vis ut Deus ab ipsis avertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in ipso psalmo: Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum ante me est semper . Hoc non vult esse ante Deum, quod vult esse ante se. Virga directionis, virga regni tui. Nemo sibi multum de misericordia Dei blandiatur; virga directionis est. Numquid dicimus, non esse misericordem Deum? Quid misericordius eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conversis ad se non curat praeterita? Sic eum dilige misericordem, ut velis esse veracem: non enim misericordia potest illi auferre iustitiam, neque iustitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli differre: quoniam virga directionis, virga regni ipsius.